HAZFELDIA

HAZFELDIA
HAZFELDIA
Equestris in Germ. Fam. inprimis a fratribus Francisco Herbipolitano et Bambergensi Ep. Melchiore Consiliario atque Campi Mareschallo et Hermanno, propagatore gentis, ad sublimiora evecta est, cum Gleichensi titulo atque ita Comitum dignitate mactarentur. Progenitores eorum quod attinet, Godfridus ab Hazfeld, ex Maria seu Iuta Wyssin a Feurbach, pater fuit Georgii: quo, et Annâ Steinbachiâ, genitus Godefidus, uxor. habuit Margaretham a Schlitz, exqueve ea suscepit Vilhelmum, maritum Catharinae de Selbach in Crotdorff et Patrem Sebastiani; cui Lucia de Sickingen, filia, neptis, proneptis Francisci, genuit Hermannum praefatum (cum fratribus) Com. in Hazfeld et Gleichen, patrem ex Maria Catharina de Daalburg, Francisci, Melchioris, Henrici, Sebastiani, Luciae (Christiano Com. de Hohenloe nuptae) Mariae (cui maritus Ludovicus Gustavus ex eadem Fam. de Hohenloe obtigit) Catharinae, Elisabethae et Annae. E' quibus Henricus, iunctâ sibi Catharinâ Elisabethâ de Schoenborn, sobolem suscepit. Vide Phil. Iac. Spener. Theatro praef. Part. 2. p. 60. et Part. 3. p. 88. ut et utrobique in Ind. Plura vide hanc in rem, apud eund. Arte Herald. Tom. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”